INFERI

INFERI
INFERI
fabula Plin. l. 2. x. 63. ubi de avaritia hominum, in ipsa rerrae viscera penetrantium, Si ulli, inquit, essent Inferi, iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent. Imo et Iuv. Sat. 2. l. 1. v. 149. et seqq.
Esse aliquos maneis et subterranea regna,
Et Contum et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque una transire vadum tot milia cymba.
Nec pueri eredunt, nisi qui nondum aere lavantur:
Et Lucret. et omni Epicureorum Scholae Luciano imprimis. Quibus celeberrimos Philosophos iunge, Senecam earundem partium, vel principem, Consol ad Martiam, c. 19. Cic. de Nat. Deor. l. 2. longe fusius Tusc. Quaest. l. 1. Alios. qui figlnentum utile Reioybkucae ad coercendos impios, hanc de Inferis doctrinam voca vêre. At Sapientiores Gentilium hac de re melius, inter quos et Protagoram librum περὶ τῶ εν Α῞δου, De in, quae sunt apud Inferos, conscripsisse memorat Laert. in Eo. Certe non supplicia minus, ac praemia, post impletam mortalitatem superesse homini, praeter Pindar. Olymp. Ode 2. Epod. 3. aliosque poetas, Philosophi sensêre, Plat. de Rep. l. 3. princ. de LL. l. 9. sub. fin. l. 10. alibique passim, Plotin. Ennead. 3. Cato, apud Sallust. in Catil. Plutarch. de aud. Poet. Stoici, apud Lactant. l. 7. c. 11. etc. Et quidem Ignem infernalem agnovisse, inde patet, quod ποταμῶν φλεγομένων, fluminum flagrantium igne, πωταμῶν πυρός fluviorum ignis, Pytiphlegetontis inprimis, crebra apud illos mentio. Igne tamen ardentibus, ne lucis quidem solatium futurum, densissimis Tenebris obruendis, et ipsis non ignotum. Hinc apud Vitg. Aen. l. 6. v. 265.
--- loca nocte silentia late,
et silens nocte perpetuâ domus, apud Senecam Hippol. Act. 1. Sc. 2. Vide quoque Plutarch. d. l. Porro, Ahyssi profunditatem, ingerit Plato de LL. l. 10. et Trismegistus apud Appuleium in eo, Carceris squalorem, Socrat. apud Plat. in Gorgia: Catenas, Virg. d. l. v. 545. et seqq. et Eris Armenius, qpud Plat. de Rep. l. 10. Stridorem dentium ac fletum, Virg. ibid. Plat. similiter et Trismegistus, Extreinitatem poenarum, Plat. Iterum in Gorgia: Aeternitatem, Ovid. in Ibin. etc. Quae omnia, fabulis quidem variis involuta, veri tamen non parum continentia, unde illi hauserint, aperit Iustin. Martyr, Moses, dicens antiquior est omnibus Graecorum Scriptoribus, et quidquid---de paenis Inferorum et rebus caelestibus, aut id genus aliis vel poetae prodidêrunt, a Prophetis occasionem opereunt, tam sentiendi, quam eloquendi talia. Sic fit, ut his omnibus inesse videantur aliqua veritatis semina. Quam in rem Vide praeclare disserentem Tob. Pfanner. Theol. Gentil. pur. C. I. §. 5. et C. XXI. §. 5. et seqq. De loco vero Inferorum apud Vett. aeque ac Recentiores incerta omnia. Spiracula Ditis et aditum eorum in monte Hirpinorum Apuliae collocabant Romani, ubi proin Amsancti sacrum Diti persolvebatur quorannis, Hic enim specus ille pestifer, adeo apud Vett. celebris, cuius spiritus iuxta stantes necabat. Plin. l. 2. c. 93. Item in Hirpinis Amsancti, ad Mephitis aedem, locum, quem qui intravêre moriuntur. Ad Sept. loca ponit Stat. Theb. l. 2. v. 53. ubi et nunc plurimis persuasum ostia Inferorum esse, Vide Olai Mag. scripta edita Romae A. C. 1555. Certe non aliam magis ob causam gentibus his olim praelata nox diei et tenebrarum Regina Luna lucis principi Soli, Infernales Aethereis sanctius culti, ut alibi diximus. Alii in aere caliginoso, in centro terrae, alibi, infernum exstruunt. Sobrie magis ea de re Theod. Beza c. Brentium, Sicut caelum, cuius maiestas nobis nunc est incomprehensibilis--certum ac definitum locum esse, mundo ipso superiorem, ex Scripturis credimus: ita et Inferos ex iisdem Scripturis credimus certum ac definitum locum esse, quem non frustra scriptura Abyssum et Tartarum, Infernum denique vocârit Eccl. horrendis et aeteynis Satanae et impiorum suppliciis destinatum. Quae porro de eius situ et cameris ridiculi nonnulli somniatores partim excogitârunt, partim ex profanis Scriptoribus repetivêrunt, ut vanas et aniles nugas, relinquimus. Ceterum de Diis Inferorum, quos iis assignavit Gentilitas, Vide ubi de Dite, Furiis, Plutone, Proserpina etc. de Sacris iis fieri solitis, Casp. Barth. Animad. ad Stat. passim, inprimis Theb. l. 4. de iisdem, ut et aliis huc pertinentibus, eundem Comm. Superstition. et hic non uno loco etc. Addam saltem, non creditum Vett. multis, Inferis recipi animas insepultorum, aut eorum qui immature vel violentâ morte exstincti essent. Unde non animas ad Inferorum sedes iam adactas, sed solas ἀώρων, et βιοθανάτων in Necyomantia, evocari, utpote in propinquo degentes, neque ex intimis Orci sedibus avellendas, unde nullus reditus, erant persuasi, qua de re diximus aliquid supra, ubi de Aboris. Nec hoc
omittendum, Vett. ad Inferos discendisse tralatitie dictitâsse eos, qui diutius peregrinabantur, uti discimus ex Arremidoro l. 2. c. 60. Arque sic omnino intelligendum esse Ulyssis descensum, apud Homer. et Aeneae
apud Maron. docet Ios. Meurs. Comm. ad Lycophron. p. 244.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Inferi — has different meanings:* Inferi (see Hades) is the name given by the Romans to the Netherworld and the gods of it.ref|nuttall * Inferi, in the Harry Potter series, are reanimated corpsesref|e2. The singular form of this word is… …   Wikipedia

  • inferi — / inferi/ s.m. pl. [dal lat. infĕrus di sotto, del mondo di là, infernale ]. (mitol.) [nella concezione pagana greco romana, il regno dei defunti] ▶◀ e ◀▶ [➨ inferno (1)] …   Enciclopedia Italiana

  • Infĕri — (lat), 1) die Unteren; 2) die Unterirdischen, die Seelen der Verstorbenen; daher 3) die Unterwelt. Daher Inferĭae, bei den Alten die Todtenopfer, welche den unterirdischen Gottheiten für die Seelen der Verstorbenen dargebracht wurden …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Inferi — (lat.), die Bewohner der Unterwelt (Götter wie Verstorbene), auch letztere selbst; ad inferos, zu den Toten. Inferien (inferiae), Totenopfer …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Inferi — Inferi, lat., die Unterirdischen, die Seelen der Verstorbenen; die Unterwelt; inferiae, bei den Alten die Todtenopfer …   Herders Conversations-Lexikon

  • Inferi — Se ha sugerido que este artículo o sección sea fusionado con Anexo:Criaturas en Harry Potter (discusión). Una vez que hayas realizado la fusión de artículos, pide la fusión de historiales aquí …   Wikipedia Español

  • Inferi — Magie dans l’univers de Harry Potter Dans la saga littéraire Harry Potter écrite par J. K. Rowling, la magie est décrite comme une force naturelle qui peut être utilisée pour contrer les lois de la nature tout en pouvant être étudiée de manière… …   Wikipédia en Français

  • inferi — ìn·fe·ri s.m.pl. TS mitol. 1. spec. con iniz. maiusc., nella tradizione pagana latina, le divinità e gli abitanti dell oltretomba 2a. spec. con iniz. maiusc., l oltretomba stesso Sinonimi: ade, orco. 2b. CO estens., l inferno cristiano {{line}}… …   Dizionario italiano

  • Inferi Redivivus — Parasite (Halo) Pour les articles homonymes, voir Parasite. Cet article fait partie de la série Halo …   Wikipédia en Français

  • INFERI —    the name given by the Latins to the nether world and the gods of it …   The Nuttall Encyclopaedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”